CAEDIM lustrandi et expiandi ritus

CAEDIM lustrandi et expiandi ritus
CAEDIM lustrandi et expiandi ritus
apud Athenienses, olini sollennis memoratur Lege illâ apud Demosthenem comra Macart. Τοὺς δ᾿ ἀπογινομένους εν τοῖς δήμοις οὓς ἄν μηδεὶς ἀναιρῆται, ἐπατγελλέτρα ὁ Δήμαρχος τοῖς προσήκουσιν ἀναιρεῖν καὶ θάπτειν καὶ καθαίρειν τὸν δῆμον τῇ ἡμέρα?, ᾗ ἀ `ν ἀπογίνηται ἕκαςτος αύτῶν. Ε᾿παγγέλλειν δ`ε περὶ μὲν τῶ δούλων τῷ δεσπότῃ, περὶ δ`ε τῶ ιλουθέρων τοῖς τὰ χρκ´ματ᾿ ἔχουσιν. Ε᾿ὰν δὲ τȏυ Δημάρχου ἀπαγγείλαντος μὴ ὰναιρῶνται οὶ προσήκοντες, ὁ μὲν Δήμαρχος ἀπουιςθ ωςάτω ἀνελεῖν καὶ καταθάψαι καὶ καθάραι τȏυ δῆμον αν᾿θημερὸν, ὅπως ἀ `ν δ`ύναιτο, ὁλργίςτου. Ἐὰν δὲ μὴ ἀπομιςθώςθῃ. ὀφειλέτω χιλίας δραχμὰς ρῷ δημοσιῳ. ὅ, τι δ᾿ ἀ `ν ἀναλὡσῃ, διπλάσιον πραξάςθω παρὰ τῶ ὀφειλόντων. Ε᾿ὰν δ`ε μὴ πράξη, αὐτὸς ὁφειλήτω τοῖς δημόταις. Si qui in Munieipiis demor tui fuerint, neque eos sustulerit quisquam, denuntiet Demarcbus cognatis, ut tollant et sepeliant. Et populus ille seu tribus) lustretur cô die, qxô quis ita demortuus. Denuntietur autem de Servis domino; de Ingenuis, eis qui in eorum bona succedunt ---- Quod si post Demarcbi denuntiationem, cognati non sustuterint, Demarcbus ipse tollendum cadaver locet, et sepeliendum et lustrandum eô die populum, quam minimô poterit. Sin non locârit, debeto mille dracbmas arario. Quidquid aviem impenderit, duplum a debentibus exigite, Quod nisi fecerit, ipse Tribnhbus debeto.
Imo nec apud Graecos veteres ullius sceleris tam sollennis frequensque ac varia κἁθαρσις occurrit, quam homicidii, etiam nec illiciti. Unde solum mutantes saepius homicidae ad Principes exteros, qui eos rite lustrarent, adeoque scelus expiarent, se conferebant, cuius rei obvia in Historiis testimonia. Vide quoque infra, ubi de Homicidio, item ubi de Veter. Lotionibus, nec non voce Lua, item Lustratio. Inprimis observatur mos vetus et satis mirus lustrationis, quam οὶ δολοφονοῦντες, qui sponte et dolô quempiam interfecerant, adhibere soebant. Nempe ἐξάργματα seu ἀκρωτηριάσματα, μαχαλίσατα item dicta, h. e. corporis occisi extremitates, (veluti nasi, aurium, digitorum, alias) abscindentes, collo sigi ita catenata, sacrarum instar reliquiarum, suspendebant, ut διὰ τῶ μαχάλων, per axillas, etiam traicerentur, sanguinem interim occisi delingentes et in os eius despuentes. Quale quie memoratur apud Apollonium Rhodium Argonautic. l. 4. v. 478. ubi de Iasone, Absyrti extremitates sic abscindente. Et Sophoclen, in Electra, de Agamemnone et Clytemnestra,
Υφ᾿ ἧς θανὼν ἄτιμος ὥςτε δυσμενὴς
´ἐμαχαλίςθη.
A qua ipse morte affectus indignâ. velut bostu
Extremitatibus corporis mutilatus est.
Vide Scholiastem ibe, praeter Hesychium in Μαχαλίσματα, et Suidam in Μαχαλιςθῆναι, item Ε᾿μμαπέως, ubi τῶ μορίων ὁρμαθὸν,, partium illarum catenam mimorat, sub axillis traiectam, rationem vide infra in Manes, it. voce Spectra. Cuiusmodi ritus usus etiam bellô civili caesis, velut et Numinis et occisorum iram aut placans, aut minunes. Nempe coetera quidem scelera expiare se existimabant Veteres sacrisiciis sollennibus: at nihil adeo sollicite, publice et frequenter curabant, atque homicidii qualiscumque, extra poenae legitimae rationem, commissi. Unde etiam Populus Romanus, qui P. Horatium a caede sororis absolverant, admiratione magis virtutis, quam iure causae, imperârunt Patri, filium expiarer pecuniâ publicâ, apud Livium l. 1. c. 26. quod ab eo praestitum in gentis Horatianae sacris mansit. Atque ad toties iterata (scil. quôlibet lustrô) Suovetaurilium, ex Tullii Hostilii instituto, sacra; uti et alia aliquot insigniora, eiusmodi caedis quomodocumque patratae expiatio attinet, pro exoptatissima semper habita. Vide Dionys. Halicarn. l. 4./b> Quae omnia videntur ab Hebraeis utcumque mutuata, de quorum sollicitudine circa cadaver occisi repertum, divinitus imperatâ, vide Legem Deuteronom. c. 21. v. 1. s. ut et infra ubi de Iuvenca seu Iunice rusa. Quid vero olim apud Anglos in casu huiusmodi moris fuerit fuerit, dicemus in voce Murdrum: ut et de Caede Animantum expiata, hîc infra. Vide quoque retro in voce Abannatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”